monumenta.ch > Plinius > sectio 184

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 184
{LXXI} colligitur sucus eius ut hyoscyami similiterque largior venenum est, quod miremur, cum semen gratissime panes etiam condiat. oculos quoque purgat, urinam et menses ciet. quin immo linteolo deligatis tantum granis XXX secundas trahi reperio. aiunt et clavis in pedibus mederi tritum in urina, culices suffitu necare, item muscas.